Schützenadler
Die Schützengesellschaft Jena im Wandel der Zeiten

Die zweite Urkunde vom 10. März 1307

Nos Theodericus dei gracia Thuringie lantgravius, orientalis marchio et dominus in Groyz, recognoscimus tenore presencium litterarum, quod, quia viri providi et honesti consulum, consules et cives Erfordenses pietate moti, viro nobili et famoso Ottoni burcgravio de Kirchberc, nostro dilecto, et eius heredibus super omnibus causis, litibus et controversiis, quas idem burcgravius aut sui heredes habebant vel habere poterant contra viros nobiles et famosos Hermannum de Orlamunde comitem, Albertum et Hermannum fratres dominos in Lobdeburg dictos de Luchtinberg, consules et cives Erfordenses predictos, nec non consules et cives in Mulehusin et in Jene, aut eorum quemlibet aut quoslibet coniunctim vel divisim occasione vel causa captonis, expugnationis seu dirutionis castrorum Kirchberg, Wintberg, Grifinberg et Leisten, seu occupationis bonorum, proventuum seu reddituum ad dicta castra vel eorum aliquod aut ad ipsum burcgravium vel eius heredes spectancium, quovismodo seu qualibet alia occasione vel causa publica vel occulta, graciam, favorem et amiciciam facere liberaliter et favorabiliter decreverunt, prout idem burcgravius et filii sui simpliciter sunt confessi, et eciam renunciaverunt sine exeptione iuris vel facti libere coram nobis omni actioni, inpetitioni seu cause, litibus seu controversiis, quam vel quas habebant vel habere poterant occasione vel causa predictorum aut qualibet alia adversos nobiles et cives predictos aut alios quoscunque, qui ipsis ad premissa seu in premissis quomodolibet prestiterunt consilium, auxilium, subsidium vel iuvamen, nos eosdem consules et cives Erfordenses ob huiusmodi eorum benivolenciam liberalem, quam nobis exhibitam reputamus, gratia vicissitudine prosequi cupientes, ipsis et alii seu aliis quibuscunque, qui ipsis ad hoc, ut predicitur, consilium vel auxilium prestiterunt, totius indignationis, odii, discidii seu ranckoris scrupulum et materiam, si quem vel quam occasione predicta adversus ipsos habuimus hactenus, vel habemus publice vel occulte, totaliter remisimus et remittimus per presentes, promittentes, quod ipsos super hiis nolumus nec debemus inpetere vel aliqualiter molestare aliqua ratione vel causa de iure vel de facto. Wir Dietrich, von Gottes Gnaden, Landgraf von Thüringen, Markgraf im Osterlande und Herr in Groitzsch, bekennen und tun kund ...
In quorum omnium et singulorum evidens testimonium ad preces et rogatum burcgravii et heredum suorum predictorum presentes litteras nostro sygillo fecimus roborari. Dieses Allen und Jedem zum klaren Zeugnis und auf Bitten des vorgenannten Burggrafen und seiner Erben haben wir diese Urkunde durch unser Siegel bestätigt.
Datum anno domini MCCCVII, VI Idus Marcii. Gegeben im Jahre des Herrn 1307, am 6. vor den Iden des März [= Freitag, 10. März].

Kurzfassung: Dietrich, Landgraf von Thüringen, Markgraf im Osterlande und Herr in Groitzsch, erklärt sich mit dem Grafen Hermann von Orlamünde, mit Albrecht und Hermann von Lobdeburg-Leuch­ten­burg und mit den Räten und Bürgern von Erfurt, Mühlhausen und Jena in Folge ihrer Sühne mit dem Burggrafen Otto von Kirchberg ausgesöhnt.


Die erste Urkunde vom gleichen Datum - <klick!>

Die dritte Urkunde vom 16. März 1307 - <klick!>


Quelle: /15a/ - Nr. 69

[ zurück ]
<<<


Kritiken, Hinweise und Meinungen bitte per
eMail an den Autor

Jena, den 4. April 2004 -